

Prophetia Jeremiae*
Caput 48: Versus 10
Maledictus qui facit,etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus.Maledictus.[RAB.]Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad saepe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt.Et maledictus.Potest haec maledictio omnibus convenire qui fluxum saeculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud:Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt[Galat. 5.], etc.Quia sine sanguinis effusione nonfit remissio peccatorum. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt[II Cor. 15.]. Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei.[GREG.]Gladium a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere, de quo dicitur:Gladius meus devorabit carnes[Isa. 1.]. Hinc Paulus ait,Contestor hodie quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis[Act. 10.].